Bene advenisti in Vicipaediam!

Vicipaedia est libera encyclopaedia, ad quam augendam omnes invitantur.
Pellicula mensis

Francofurtum ad Moenum. Saeculo decimo primus urbis murus palatium regium cingens constitutus est.

Pagina mensis
Ecclesia abbatialis

Abbatia Cremifanensis est Benedictinum Congregationis Austriacae monasterium in Austria Superiore, Cremifani in communi homonymo situm.

Tempus fundationis

Coenobium a Tassilone III, duce Bavariae, anno 777 fundatum est. Legenda saeculi tertii decimi narrat Tassilonem monasterium in memoriam filii Guntheri in venando ab apro occisi fundavisse. Quod autem sine fundamento historico esse videtur.

Litterae fundatoriae in Codice Fridericiano maiore, ut dicitur, bibliothecae abbatialis servatae quotannis in festo fundatoris (die 12 Decembris) ad mensam recitantur.

Anno 788, Tassilone a potestate demoto, Carolus Magnus anno 791 possessiones statumque monasterii confirmavit. Post Hungarorum autem devastationes saeculo decimo abbatia tamquam commenda in dicionem episcoporum dioecesis Passaviensis venit.

Medium Aevum

Ineunte undecimo saeculo, Henricus II reformationem monasticam commovit, qua re secundus fundator monasterii habetur. Traditio Cremifanensis vult eum Godehardum Hildesheimensem, abbatem Altensem, qui tum monasteriis reformandis operam dedit, abbatem Cremifanensem fecisse, quod autem dubium est. Cuidam Sigmaro (saec. 11 ineunte) primus index librorum bibliothecae abbatialis 60 codices manuscriptos exhibens debetur. ...
Nuntii

2022

Carolus III
  • 8 Septembris: Obiit regina Britanniarum Elisabetha II anno aetatis suae nonagesimo septimo et regni sui septuagesimo primo. Cui successit filius rex Carolus III septuaginta tres annos natus.
Elisabetha Truss
Mikhail Gorbachev 1985 Geneva Summit.jpg
  • 30 Augusti: Moscuae obiit Michael Gorbačëv ultimus secretarius generalis, deinde praeses Unionis Sovieticae.
  • 22 Iunii: Gravis terraemotus magnitudinis 5.9 in confinibus Afganiae et Pacistaniae accidit. Plus quam mille quingenti homines occisi sunt.
  • 19 Iunii: Gustavus Petro, dux foederis Pacti Historici, praeses reipulblicae Columbiae electus est.
  • 13 Iunii: E flumine Mecon in Cambosia maximus omnium umquam in aqua dulci relatorum piscium captatus est. Ille individuum speciei Urogymni polylepis est, cuius longitudo 3.98 metra, et cuius pondus paene 300 chiliogrammata est.
Flag of the United Nations (1945-1947).svg
Foramen atrum Sagittarius A*
Ferdinandus minor (Bongbong) Marcos
Emmanuel Macron
Translatio hebdomadalis
Saxa

Hanc paginam Latine converte s.t.p.:

en:Ankarana Reserve → ??
saeptum in Madagascaria

Participatio tua

de / en / es / no / ro / ru

Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.

Opes et commendationes
Eruditio Latina

Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.

Alia incepta

Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:

VictionariumVictionarium
Dictionarium liberum
VicifonsVicifons
Fontes liberae
VicicitatioVicicitatio
Citationum collectio
VicilibriVicilibri
Tractatus enchiridiaque
ViciviaVicivia
Directorium viaticum liberum
ViciversitasViciversitas
Libera instrumenta discendi
VicinuntiiVicinuntii
Nuntii liberi
VicispeciesVicispecies
Index specierum
Vicimedia CommuniaCommunia
Thesaurus imaginum et sonorum
VicidataVicidata
Repositorium datorum liberum
MediaWikiMediaWiki
Programma interretiale vici liberum
MetaMeta
Inceptorum Vicimediorum coordinatio
IncubatorIncubator
Vicipaediae nondum probatae
Aliam linguam adhibere